

Epistola ad Colossenses*
Caput 1: Versus 25
Factus sum ego.Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo coeptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a saeculis.Data est mihi.Ut impleam quod Deus praeordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel,mihi data est in vobis,tantum est enim quod a meis quaeritur, quantum si a meipso.